- LABRATUM Osculum
- LABRATUM Osculumdicebatur proprie, quo Impp. salutabantur, i. e. adorabantur, in Gloss. φίλημα βασιλικὸν, ἀπαςτικὸν βασιλέως: a labris, quibus imprimebantur, utloquitur Minuc. Felix in Octav. Caecilius simulacro Serapidis denotato, ut vulgus superstitiosus solet, manum ori admovens, osculum labris impressit. Nam is apud Vetr. adorationis ritus erat. Plin. in adorando dextram ad ofculum referimus. Appuleius in Apolog. Nulli Deo ad hoc aevi supplicavit: nullum templum frequentavit: si fanum aliquod praetereat, nefas habet adorandi gratiâ manum labris admavere etc. Hinc itaque Labratum osculum eius, qui in adorando manum labris admovebat et osculabatur. Sic Numina sua olim, sic Impp. suos, adorabant et Impp. imagines, had minus quam Deorum simulacra. Sic, quibus sacrae purpurae adorandae copia dabatur, manu ad os relatâ, solebant sacram Peincipis purpuram contingere, capite demislo, quod moris erat in adoratiombus. Hier. ad Ruffin. Qui adorant, solent deosculari manum, et capita summittere: qua de re plura Lips. in Electis; ubi tamen in eo hallucinatur, quod adorantes manum prius porrigere, dem statim ad os referre solitos, scribit. Contra enim illi faciebant: Manum enim osculari, deinde eam versus illum, quem adorabant, protendere conluevêrunt, et hoc erat, quod dicebant, Iacere Oscula et basia iactare, Vide supra. Quia igitur Imperatorum quoque imagines et sacri vultus, qui opulis inhiantibus inferebantur, ut Lex mox adducenda loquitur, ab omnibus adorabantur et huiuscemodi labratis osculis excipiebantur, labrata ipsamet ut dicerentur, invaluit. Hinc passim Graeci Λάβρατα vocârunt Imagines Regias: uti Cod. de publ. laet. nunt. l. un. Quid nostrorum nuntiari coperit prosperorum, ut bella si desinunt, si oriuntur victoriae, fastis si honor datus fuerit regalium trabearum, compositaeve pacis erit offerenda tranquillitas, si sacros vultus inbiantibus forte populis inferimus, haec sine immodico pretio nuntiari excipique sancitum; ubi sacros vultus, i. e. sacras imagines Impp. Graeci Λάβρατα vertêrunt, Vide Synopsin. Busil. l. 56. sub fin. Ita Greg. Dial. Ep. 1. ad Leon. Isaur. Διὰ τοῦτο καὶ τὰ λάβρατά σου κατεδέζαντο καθὼς πρέπει βασιλευσι βασιλέας τιμᾶν. Et paulo post, Τότε ῥίψαντες τὰ λάβρατοί σου κατεπάτησαν καὶ ἀναοκαφὴν τȏυ προσώπου σου ἐποίησαντο. Chtonicon. Alex. Τούτῳ τῷ ἔτει ἐβασίλευσεν Α᾿νθέμιος καὶ ἀπῆ??? θεν εἰς Π῾ώμην, καὶ εἰσῆλθεν τὰ λάβρατα αὐτοῦ εν Κωνςταντινουπόλει διὰ Φερεντίου ἐπάρχου πόλεως etc. Unde postea factum, ut iidem Graeci ad a lia quoque simulacra et effigies vocem extenderent: Hermulasqueve etiam, qui pro terminis erant, finiendis agris, Λαβρατα vocarent etc. Vide Salmas. ad Vopise. in Probo; et infra Lauratum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.